Home > Library > The Classics > Virgil > The Aeneid Of Virgil > Book Iv

Book Iv

Aeneid Book Iv

At regina graui iamdudum saucia cura

uulnus alit uenis et caeco carpitur igni.

multa uiri uirtus animo multusque recursat

gentis honos; haerent infixi pectore uultus

uerbaque nec placidam membris dat cura quietem. 5

postera Phoebea lustrabat lampade terras

umentemque Aurora polo dimouerat umbram,

cum sic unanimam adloquitur male sana sororem:

'Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent!

quis nouus hic nostris successit sedibus hospes, 10

quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis!

credo equidem, nec uana fides, genus esse deorum.

degeneres animos timor arguit. heu, quibus ille

iactatus fatis! quae bella exhausta canebat!

si mihi non animo fixum immotumque sederet 15

ne cui me uinclo uellem sociare iugali,

postquam primus amor deceptam morte fefellit;

si non pertaesum thalami taedaeque fuisset,

huic uni forsan potui succumbere culpae.

Anna (fatebor enim) miseri post fata Sychaei 20

coniugis et sparsos fraterna caede penatis

solus hic inflexit sensus animumque labantem

impulit. agnosco ueteris uestigia flammae.

sed mihi uel tellus optem prius ima dehiscat

uel pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras, 25

pallentis umbras Erebo noctemque profundam,

ante, pudor, quam te uiolo aut tua iura resoluo.

ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores

abstulit; ille habeat secum seruetque sepulcro.'

sic effata sinum lacrimis impleuit obortis. 30

Anna refert: 'o luce magis dilecta sorori,

solane perpetua maerens carpere iuuenta

nec dulcis natos Veneris nec praemia noris?

id cinerem aut manis credis curare sepultos?

esto: aegram nulli quondam flexere mariti, 35

non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas

ductoresque alii, quos Africa terra triumphis

diues alit: placitone etiam pugnabis amori?

nec uenit in mentem quorum consederis aruis?

hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello, 40

et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis;

hinc deserta siti regio lateque furentes

Barcaei. quid bella Tyro surgentia dicam

germanique minas?

dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda 45

hunc cursum Iliacas uento tenuisse carinas.

quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna

coniugio tali! Teucrum comitantibus armis

Punica se quantis attollet gloria rebus!

tu modo posce deos ueniam, sacrisque litatis 50

indulge hospitio causasque innecte morandi,

dum pelago desaeuit hiems et aquosus Orion,

quassataeque rates, dum non tractabile caelum.'

His dictis impenso animum flammauit amore

spemque dedit dubiae menti soluitque pudorem. 55

principio delubra adeunt pacemque per aras

exquirunt; mactant lectas de more bidentis

legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo,

Iunoni ante omnis, cui uincla iugalia curae.

ipsa tenens dextra pateram pulcherrima Dido 60

candentis uaccae media inter cornua fundit,

aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras,

instauratque diem donis, pecudumque reclusis

pectoribus inhians spirantia consulit exta.

heu, uatum ignarae mentes! quid uota furentem, 65

quid delubra iuuant? est mollis flamma medullas

interea et tacitum uiuit sub pectore uulnus.

uritur infelix Dido totaque uagatur

urbe furens, qualis coniecta cerua sagitta,

quam procul incautam nemora inter Cresia fixit 70

pastor agens telis liquitque uolatile ferrum

nescius: illa fuga siluas saltusque peragrat

Dictaeos; haeret lateri letalis harundo.

nunc media Aenean secum per moenia ducit

Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam, 75

incipit effari mediaque in uoce resistit;

nunc eadem labente die conuiuia quaerit,

Iliacosque iterum demens audire labores

exposcit pendetque iterum narrantis ab ore.

post ubi digressi, lumenque obscura uicissim 80

luna premit suadentque cadentia sidera somnos,

sola domo maeret uacua stratisque relictis

incubat. illum absens absentem auditque uidetque,

aut gremio Ascanium genitoris imagine capta

detinet, infandum si fallere possit amorem. 85

non coeptae adsurgunt turres, non arma iuuentus

exercet portusue aut propugnacula bello

tuta parant: pendent opera interrupta minaeque

murorum ingentes aequataque machina caelo.

Quam simul ac tali persensit peste teneri 90

cara Iouis coniunx nec famam obstare furori,

talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis:

'egregiam uero laudem et spolia ampla refertis

tuque puerque tuus (magnum et memorabile numen),

una dolo diuum si femina uicta duorum est. 95

nec me adeo fallit ueritam te moenia nostra

suspectas habuisse domos Karthaginis altae.

sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto?

quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos

exercemus? habes tota quod mente petisti: 100

ardet amans Dido traxitque per ossa furorem.

communem hunc ergo populum paribusque regamus

auspiciis; liceat Phrygio seruire marito

dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae.'

Olli (sensit enim simulata mente locutam, 105

quo regnum Italiae Libycas auerteret oras)

sic contra est ingressa Venus: 'quis talia demens

abnuat aut tecum malit contendere bello?

si modo quod memoras factum fortuna sequatur.

sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam 110

esse uelit Tyriis urbem Troiaque profectis,

misceriue probet populos aut foedera iungi.

tu coniunx, tibi fas animum temptare precando.

perge, sequar.' tum sic excepit regia Iuno:

'mecum erit iste labor. nunc qua ratione quod instat 115

confieri possit, paucis (aduerte) docebo.

uenatum Aeneas unaque miserrima Dido

in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus

extulerit Titan radiisque retexerit orbem.

his ego nigrantem commixta grandine nimbum, 120

dum trepidant alae saltusque indagine cingunt,

desuper infundam et tonitru caelum omne ciebo.

diffugient comites et nocte tegentur opaca:

speluncam Dido dux et Troianus eandem

deuenient. adero et, tua si mihi certa uoluntas, 125

conubio iungam stabili propriamque dicabo.

hic hymenaeus erit.' non aduersata petenti

adnuit atque dolis risit Cytherea repertis.

Oceanum interea surgens Aurora reliquit.

it portis iubare exorto delecta iuuentus, 130

retia rara, plagae, lato uenabula ferro,

Massylique ruunt equites et odora canum uis.

reginam thalamo cunctantem ad limina primi

Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro

stat sonipes ac frena ferox spumantia mandit. 135

tandem progreditur magna stipante caterua

Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo;

cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum,

aurea purpuream subnectit fibula uestem.

nec non et Phrygii comites et laetus Iulus 140

incedunt. ipse ante alios pulcherrimus omnis

infert se socium Aeneas atque agmina iungit.

qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta

deserit ac Delum maternam inuisit Apollo

instauratque choros, mixtique altaria circum 145

Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi;

ipse iugis Cynthi graditur mollique fluentem

fronde premit crinem fingens atque implicat auro,

tela sonant umeris: haud illo segnior ibat

Aeneas, tantum egregio decus enitet ore. 150

postquam altos uentum in montis atque inuia lustra,

ecce ferae saxi deiectae uertice caprae

decurrere iugis; alia de parte patentis

transmittunt cursu campos atque agmina cerui

puluerulenta fuga glomerant montisque relinquunt. 155

at puer Ascanius mediis in uallibus acri

gaudet equo iamque hos cursu, iam praeterit illos,

spumantemque dari pecora inter inertia uotis

optat aprum, aut fuluum descendere monte leonem.

Interea magno misceri murmure caelum 160

incipit, insequitur commixta grandine nimbus,

et Tyrii comites passim et Troiana iuuentus

Dardaniusque nepos Veneris diuersa per agros

tecta metu petiere; ruunt de montibus amnes.

speluncam Dido dux et Troianus eandem 165

deueniunt. prima et Tellus et pronuba Iuno

dant signum; fulsere ignes et conscius aether

conubiis summoque ulularunt uertice Nymphae.

ille dies primus leti primusque malorum

causa fuit; neque enim specie famaue mouetur 170

nec iam furtiuum Dido meditatur amorem:

coniugium uocat, hoc praetexit nomine culpam.

Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes,

Fama, malum qua non aliud uelocius ullum:

mobilitate uiget uirisque adquirit eundo, 175

parua metu primo, mox sese attollit in auras

ingrediturque solo et caput inter nubila condit.

illam Terra parens ira inritata deorum

extremam, ut perhibent, Coeo Enceladoque sororem

progenuit pedibus celerem et pernicibus alis, 180

monstrum horrendum, ingens, cui quot sunt corpore plumae,

tot uigiles oculi subter (mirabile dictu),

tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit auris.

nocte uolat caeli medio terraeque per umbram

stridens, nec dulci declinat lumina somno; 185

luce sedet custos aut summi culmine tecti

turribus aut altis, et magnas territat urbes,

tam ficti prauique tenax quam nuntia ueri.

haec tum multiplici populos sermone replebat

gaudens, et pariter facta atque infecta canebat: 190

uenisse Aenean Troiano sanguine cretum,

cui se pulchra uiro dignetur iungere Dido;

nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fouere

regnorum immemores turpique cupidine captos.

haec passim dea foeda uirum diffundit in ora. 195

protinus ad regem cursus detorquet Iarban

incenditque animum dictis atque aggerat iras.

Hic Hammone satus rapta Garamantide nympha

templa Ioui centum latis immania regnis,

centum aras posuit uigilemque sacrauerat ignem, 200

excubias diuum aeternas, pecudumque cruore

pingue solum et uariis florentia limina sertis.

isque amens animi et rumore accensus amaro

dicitur ante aras media inter numina diuum

multa Iouem manibus supplex orasse supinis: 205

'Iuppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis

gens epulata toris Lenaeum libat honorem,

aspicis haec? an te, genitor, cum fulmina torques

nequiquam horremus, caecique in nubibus ignes

terrificant animos et inania murmura miscent? 210

femina, quae nostris errans in finibus urbem

exiguam pretio posuit, cui litus arandum

cuique loci leges dedimus, conubia nostra

reppulit ac dominum Aenean in regna recepit.

et nunc ille Paris cum semiuiro comitatu, 215

Maeonia mentum mitra crinemque madentem

subnexus, rapto potitur: nos munera templis

quippe tuis ferimus famamque fouemus inanem.'

Talibus orantem dictis arasque tenentem

audiit Omnipotens, oculosque ad moenia torsit 220

regia et oblitos famae melioris amantis.

tum sic Mercurium adloquitur ac talia mandat:

'uade age, nate, uoca Zephyros et labere pennis

Dardaniumque ducem, Tyria Karthagine qui nunc

exspectat fatisque datas non respicit urbes, 225

adloquere et celeris defer mea dicta per auras.

non illum nobis genetrix pulcherrima talem

promisit Graiumque ideo bis uindicat armis;

sed fore qui grauidam imperiis belloque frementem

Italiam regeret, genus alto a sanguine Teucri 230

proderet, ac totum sub leges mitteret orbem.

si nulla accendit tantarum gloria rerum

nec super ipse sua molitur laude laborem,

Ascanione pater Romanas inuidet arces?

quid struit? aut qua spe inimica in gente moratur 235

nec prolem Ausoniam et Lauinia respicit arua?

nauiget! haec summa est, hic nostri nuntius esto.'

Dixerat. ille patris magni parere parabat

imperio; et primum pedibus talaria nectit

aurea, quae sublimem alis siue aequora supra 240

seu terram rapido pariter cum flamine portant.

tum uirgam capit: hac animas ille euocat Orco

pallentis, alias sub Tartara tristia mittit,

dat somnos adimitque, et lumina morte resignat.

illa fretus agit uentos et turbida tranat 245

nubila. iamque uolans apicem et latera ardua cernit

Atlantis duri caelum qui uertice fulcit,

Atlantis, cinctum adsidue cui nubibus atris

piniferum caput et uento pulsatur et imbri,

nix umeros infusa tegit, tum flumina mento 250

praecipitant senis, et glacie riget horrida barba.

hic primum paribus nitens Cyllenius alis

constitit; hinc toto praeceps se corpore ad undas

misit aui similis, quae circum litora, circum

piscosos scopulos humilis uolat aequora iuxta. 255

haud aliter terras inter caelumque uolabat

litus harenosum ad Libyae, uentosque secabat

materno ueniens ab auo Cyllenia proles.

ut primum alatis tetigit magalia plantis,

Aenean fundantem arces ac tecta nouantem 260

conspicit. atque illi stellatus iaspide fulua

ensis erat Tyrioque ardebat murice laena

demissa ex umeris, diues quae munera Dido

fecerat, et tenui telas discreuerat auro.

continuo inuadit: 'tu nunc Karthaginis altae 265

fundamenta locas pulchramque uxorius urbem

exstruis? heu, regni rerumque oblite tuarum!

ipse deum tibi me claro demittit Olympo

regnator, caelum et terras qui numine torquet,

ipse haec ferre iubet celeris mandata per auras: 270

quid struis? aut qua spe Libycis teris otia terris?

si te nulla mouet tantarum gloria rerum

[nec super ipse tua moliris laude laborem,]

Ascanium surgentem et spes heredis Iuli

respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus 275

debetur.' tali Cyllenius ore locutus

mortalis uisus medio sermone reliquit

et procul in tenuem ex oculis euanuit auram.

At uero Aeneas aspectu obmutuit amens,

arrectaeque horrore comae et uox faucibus haesit. 280

ardet abire fuga dulcisque relinquere terras,

attonitus tanto monitu imperioque deorum.

heu quid agat? quo nunc reginam ambire furentem

audeat adfatu? quae prima exordia sumat?

atque animum nunc huc celerem nunc diuidit illuc 285

in partisque rapit uarias perque omnia uersat.

haec alternanti potior sententia uisa est:

Mnesthea Sergestumque uocat fortemque Serestum,

classem aptent taciti sociosque ad litora cogant,

arma parent et quae rebus sit causa nouandis 290

dissimulent; sese interea, quando optima Dido

nesciat et tantos rumpi non speret amores,

temptaturum aditus et quae mollissima fandi

tempora, quis rebus dexter modus. ocius omnes

imperio laeti parent et iussa facessunt. 295

At regina dolos (quis fallere possit amantem?)

praesensit, motusque excepit prima futuros

omnia tuta timens. eadem impia Fama furenti

detulit armari classem cursumque parari.

saeuit inops animi totamque incensa per urbem 300

bacchatur, qualis commotis excita sacris

Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho

orgia nocturnusque uocat clamore Cithaeron.

tandem his Aenean compellat uocibus ultro:

'dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum 305

posse nefas tacitusque mea decedere terra?

nec te noster amor nec te data dextera quondam

nec moritura tenet crudeli funere Dido?

quin etiam hiberno moliri sidere classem

et mediis properas Aquilonibus ire per altum, 310

crudelis? quid, si non arua aliena domosque

ignotas peteres, et Troia antiqua maneret,

Troia per undosum peteretur classibus aequor?

mene fugis? per ego has lacrimas dextramque tuam te

(quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui), 315

per conubia nostra, per inceptos hymenaeos,

si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam

dulce meum, miserere domus labentis et istam,

oro, si quis adhuc precibus locus, exue mentem.

te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni 320

odere, infensi Tyrii; te propter eundem

exstinctus pudor et, qua sola sidera adibam,

fama prior. cui me moribundam deseris hospes

(hoc solum nomen quoniam de coniuge restat)?

quid moror? an mea Pygmalion dum moenia frater 325

destruat aut captam ducat Gaetulus Iarbas?

saltem si qua mihi de te suscepta fuisset

ante fugam suboles, si quis mihi paruulus aula

luderet Aeneas, qui te tamen ore referret,

non equidem omnino capta ac deserta uiderer.' 330

Dixerat. ille Iouis monitis immota tenebat

lumina et obnixus curam sub corde premebat.

tandem pauca refert: 'ego te, quae plurima fando

enumerare uales, numquam, regina, negabo

promeritam, nec me meminisse pigebit Elissae 335

dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus.

pro re pauca loquar. neque ego hanc abscondere furto

speraui (ne finge) fugam, nec coniugis umquam

praetendi taedas aut haec in foedera ueni.

me si fata meis paterentur ducere uitam 340

auspiciis et sponte mea componere curas,

urbem Troianam primum dulcisque meorum

reliquias colerem, Priami tecta alta manerent,

et recidiua manu posuissem Pergama uictis.

sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo, 345

Italiam Lyciae iussere capessere sortes;

hic amor, haec patria est. si te Karthaginis arces

Phoenissam Libycaeque aspectus detinet urbis,

quae tandem Ausonia Teucros considere terra

inuidia est? et nos fas extera quaerere regna. 350

me patris Anchisae, quotiens umentibus umbris

nox operit terras, quotiens astra ignea surgunt,

admonet in somnis et turbida terret imago;

me puer Ascanius capitisque iniuria cari,

quem regno Hesperiae fraudo et fatalibus aruis. 355

nunc etiam interpres diuum Ioue missus ab ipso

(testor utrumque caput) celeris mandata per auras

detulit: ipse deum manifesto in lumine uidi

intrantem muros uocemque his auribus hausi.

desine meque tuis incendere teque querelis; 360

Italiam non sponte sequor.'

Talia dicentem iamdudum auersa tuetur

huc illuc uoluens oculos totumque pererrat

luminibus tacitis et sic accensa profatur:

'nec tibi diua parens generis nec Dardanus auctor, 365

perfide, sed duris genuit te cautibus horrens

Caucasus Hyrcanaeque admorunt ubera tigres.

nam quid dissimulo aut quae me ad maiora reseruo?

num fletu ingemuit nostro? num lumina flexit?

num lacrimas uictus dedit aut miseratus amantem est? 370

quae quibus anteferam? iam iam nec maxima Iuno

nec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis.

nusquam tuta fides. eiectum litore, egentem

excepi et regni demens in parte locaui.

amissam classem, socios a morte reduxi 375

(heu furiis incensa feror!): nunc augur Apollo,

nunc Lyciae sortes, nunc et Ioue missus ab ipso

interpres diuum fert horrida iussa per auras.

scilicet is superis labor est, ea cura quietos

sollicitat. neque te teneo neque dicta refello: 380

i, sequere Italiam uentis, pete regna per undas.

spero equidem mediis, si quid pia numina possunt,

supplicia hausurum scopulis et nomine Dido

saepe uocaturum. sequar atris ignibus absens

et, cum frigida mors anima seduxerit artus, 385

omnibus umbra locis adero. dabis, improbe, poenas.

audiam et haec Manis ueniet mihi fama sub imos.'

his medium dictis sermonem abrumpit et auras

aegra fugit seque ex oculis auertit et aufert,

linquens multa metu cunctantem et multa parantem 390

dicere. suscipiunt famulae conlapsaque membra

marmoreo referunt thalamo stratisque reponunt.

At pius Aeneas, quamquam lenire dolentem

solando cupit et dictis auertere curas,

multa gemens magnoque animum labefactus amore 395

iussa tamen diuum exsequitur classemque reuisit.

tum uero Teucri incumbunt et litore celsas

deducunt toto nauis. natat uncta carina,

frondentisque ferunt remos et robora siluis

infabricata fugae studio. 400

migrantis cernas totaque ex urbe ruentis:

ac uelut ingentem formicae farris aceruum

cum populant hiemis memores tectoque reponunt,

it nigrum campis agmen praedamque per herbas

conuectant calle angusto; pars grandia trudunt 405

obnixae frumenta umeris, pars agmina cogunt

castigantque moras, opere omnis semita feruet.

quis tibi tum, Dido, cernenti talia sensus,

quosue dabas gemitus, cum litora feruere late

prospiceres arce ex summa, totumque uideres 410

misceri ante oculos tantis clamoribus aequor!

improbe Amor, quid non mortalia pectora cogis!

ire iterum in lacrimas, iterum temptare precando

cogitur et supplex animos summittere amori,

ne quid inexpertum frustra moritura relinquat. 415

'Anna, uides toto properari litore circum:

undique conuenere; uocat iam carbasus auras,

puppibus et laeti nautae imposuere coronas.

hunc ego si potui tantum sperare dolorem,

et perferre, soror, potero. miserae hoc tamen unum 420

exsequere, Anna, mihi; solam nam perfidus ille

te colere, arcanos etiam tibi credere sensus;

sola uiri mollis aditus et tempora noras.

i, soror, atque hostem supplex adfare superbum:

non ego cum Danais Troianam exscindere gentem 425

Aulide iuraui classemue ad Pergama misi,

nec patris Anchisae cinerem manisue reuelli:

cur mea dicta negat duras demittere in auris?

quo ruit? extremum hoc miserae det munus amanti:

exspectet facilemque fugam uentosque ferentis. 430

non iam coniugium antiquum, quod prodidit, oro,

nec pulchro ut Latio careat regnumque relinquat:

tempus inane peto, requiem spatiumque furori,

dum mea me uictam doceat fortuna dolere.

extremam hanc oro ueniam (miserere sororis), 435

quam mihi cum dederit cumulatam morte remittam.'

Talibus orabat, talisque miserrima fletus

fertque refertque soror. sed nullis ille mouetur

fletibus aut uoces ullas tractabilis audit;

fata obstant placidasque uiri deus obstruit auris. 440

ac uelut annoso ualidam cum robore quercum

Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc

eruere inter se certant; it stridor, et altae

consternunt terram concusso stipite frondes;

ipsa haeret scopulis et quantum uertice ad auras 445

aetherias, tantum radice in Tartara tendit:

haud secus adsiduis hinc atque hinc uocibus heros

tunditur, et magno persentit pectore curas;

mens immota manet, lacrimae uoluuntur inanes.

Tum uero infelix fatis exterrita Dido 450

mortem orat; taedet caeli conuexa tueri.

quo magis inceptum peragat lucemque relinquat,

uidit, turicremis cum dona imponeret aris,

(horrendum dictu) latices nigrescere sacros

fusaque in obscenum se uertere uina cruorem; 455

hoc uisum nulli, non ipsi effata sorori.

praeterea fuit in tectis de marmore templum

coniugis antiqui, miro quod honore colebat,

uelleribus niueis et festa fronde reuinctum:

hinc exaudiri uoces et uerba uocantis 460

uisa uiri, nox cum terras obscura teneret,

solaque culminibus ferali carmine bubo

saepe queri et longas in fletum ducere uoces;

multaque praeterea uatum praedicta priorum

terribili monitu horrificant. agit ipse furentem 465

in somnis ferus Aeneas, semperque relinqui

sola sibi, semper longam incomitata uidetur

ire uiam et Tyrios deserta quaerere terra,

Eumenidum ueluti demens uidet agmina Pentheus

et solem geminum et duplices se ostendere Thebas, 470

aut Agamemnonius scaenis agitatus Orestes,

armatam facibus matrem et serpentibus atris

cum fugit ultricesque sedent in limine Dirae.

Ergo ubi concepit furias euicta dolore

decreuitque mori, tempus secum ipsa modumque 475

exigit, et maestam dictis adgressa sororem

consilium uultu tegit ac spem fronte serenat:

'inueni, germana, uiam (gratare sorori)

quae mihi reddat eum uel eo me soluat amantem.

Oceani finem iuxta solemque cadentem 480

ultimus Aethiopum locus est, ubi maximus Atlas

axem umero torquet stellis ardentibus aptum:

hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos,

Hesperidum templi custos, epulasque draconi

quae dabat et sacros seruabat in arbore ramos, 485

spargens umida mella soporiferumque papauer.

haec se carminibus promittit soluere mentes

quas uelit, ast aliis duras immittere curas,

sistere aquam fluuiis et uertere sidera retro,

nocturnosque mouet Manis: mugire uidebis 490

sub pedibus terram et descendere montibus ornos.

testor, cara, deos et te, germana, tuumque

dulce caput, magicas inuitam accingier artis.

tu secreta pyram tecto interiore sub auras

erige, et arma uiri thalamo quae fixa reliquit 495

impius exuuiasque omnis lectumque iugalem,

quo perii, super imponas: abolere nefandi

cuncta uiri monimenta iuuat monstratque sacerdos.'

haec effata silet, pallor simul occupat ora.

non tamen Anna nouis praetexere funera sacris 500

germanam credit, nec tantos mente furores

concipit aut grauiora timet quam morte Sychaei.

ergo iussa parat.

At regina, pyra penetrali in sede sub auras

erecta ingenti taedis atque ilice secta, 505

intenditque locum sertis et fronde coronat

funerea; super exuuias ensemque relictum

effigiemque toro locat haud ignara futuri.

stant arae circum et crinis effusa sacerdos

ter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque 510

tergeminamque Hecaten, tria uirginis ora Dianae.

sparserat et latices simulatos fontis Auerni,

falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis

pubentes herbae nigri cum lacte ueneni;

quaeritur et nascentis equi de fronte reuulsus 515

et matri praereptus amor.

ipsa mola manibusque piis altaria iuxta

unum exuta pedem uinclis, in ueste recincta,

testatur moritura deos et conscia fati

sidera; tum, si quod non aequo foedere amantis 520

curae numen habet iustumque memorque, precatur.

Nox erat et placidum carpebant fessa soporem

corpora per terras, siluaeque et saeua quierant

aequora, cum medio uoluuntur sidera lapsu,

cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque uolucres, 525

quaeque lacus late liquidos quaeque aspera dumis

rura tenent, somno positae sub nocte silenti.

at non infelix animi Phoenissa, neque umquam 529

soluitur in somnos oculisue aut pectore noctem

accipit: ingeminant curae rursusque resurgens

saeuit amor magnoque irarum fluctuat aestu.

sic adeo insistit secumque ita corde uolutat:

'en, quid ago? rursusne procos inrisa priores

experiar, Nomadumque petam conubia supplex, 535

quos ego sim totiens iam dedignata maritos?

Iliacas igitur classis atque ultima Teucrum

iussa sequar? quiane auxilio iuuat ante leuatos

et bene apud memores ueteris stat gratia facti?

quis me autem, fac uelle, sinet ratibusue superbis 540

inuisam accipiet? nescis heu, perdita, necdum

Laomedonteae sentis periuria gentis?

quid tum? sola fuga nautas comitabor ouantis?

an Tyriis omnique manu stipata meorum

inferar et, quos Sidonia uix urbe reuelli, 545

rursus agam pelago et uentis dare uela iubebo?

quin morere ut merita es, ferroque auerte dolorem.

tu lacrimis euicta meis, tu prima furentem

his, germana, malis oneras atque obicis hosti.

non licuit thalami expertem sine crimine uitam 550

degere more ferae, talis nec tangere curas;

non seruata fides cineri promissa Sychaeo.'

Tantos illa suo rumpebat pectore questus:

Aeneas celsa in puppi iam certus eundi

carpebat somnos rebus iam rite paratis. 555

huic se forma dei uultu redeuntis eodem

obtulit in somnis rursusque ita uisa monere est,

omnia Mercurio similis, uocemque coloremque

et crinis flauos et membra decora iuuenta:

'nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos, 560

nec quae te circum stent deinde pericula cernis,

demens, nec Zephyros audis spirare secundos?

illa dolos dirumque nefas in pectore uersat

certa mori, uariosque irarum concitat aestus.

non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas? 565

iam mare turbari trabibus saeuasque uidebis

conlucere faces, iam feruere litora flammis,

si te his attigerit terris Aurora morantem.

heia age, rumpe moras. uarium et mutabile semper

femina.' sic fatus nocti se immiscuit atrae. 570

Tum uero Aeneas subitis exterritus umbris

corripit e somno corpus sociosque fatigat

praecipitis: 'uigilate, uiri, et considite transtris;

soluite uela citi. deus aethere missus ab alto

festinare fugam tortosque incidere funis 575

ecce iterum instimulat. sequimur te, sancte deorum,

quisquis es, imperioque iterum paremus ouantes.

adsis o placidusque iuues et sidera caelo

dextra feras.' dixit uaginaque eripit ensem

fulmineum strictoque ferit retinacula ferro. 580

idem omnis simul ardor habet, rapiuntque ruuntque;

litora deseruere, latet sub classibus aequor,

adnixi torquent spumas et caerula uerrunt.

Et iam prima nouo spargebat lumine terras

Tithoni croceum linquens Aurora cubile. 585

regina e speculis ut primam albescere lucem

uidit et aequatis classem procedere uelis,

litoraque et uacuos sensit sine remige portus,

terque quaterque manu pectus percussa decorum

flauentisque abscissa comas 'pro Iuppiter! ibit 590

hic,
' ait 'et nostris inluserit aduena regnis?

non arma expedient totaque ex urbe sequentur,

diripientque rates alii naualibus? ite,

ferte citi flammas, date tela, impellite remos!

quid loquor? aut ubi sum? quae mentem insania mutat? 595

infelix Dido, nunc te facta impia tangunt?

tum decuit, cum sceptra dabas. en dextra fidesque,

quem secum patrios aiunt portare penatis,

quem subiisse umeris confectum aetate parentem!

non potui abreptum diuellere corpus et undis 600

spargere? non socios, non ipsum absumere ferro

Ascanium patriisque epulandum ponere mensis?

uerum anceps pugnae fuerat fortuna. fuisset:

quem metui moritura? faces in castra tulissem

implessemque foros flammis natumque patremque 605

cum genere exstinxem, memet super ipsa dedissem.

Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras,

tuque harum interpres curarum et conscia Iuno,

nocturnisque Hecate triuiis ululata per urbes

et Dirae ultrices et di morientis Elissae, 610

accipite haec, meritumque malis aduertite numen

et nostras audite preces. si tangere portus

infandum caput ac terris adnare necesse est,

et sic fata Iouis poscunt, hic terminus haeret,

at bello audacis populi uexatus et armis, 615

finibus extorris, complexu auulsus Iuli

auxilium imploret uideatque indigna suorum

funera; nec, cum se sub leges pacis iniquae

tradiderit, regno aut optata luce fruatur,

sed cadat ante diem mediaque inhumatus harena. 620

haec precor, hanc uocem extremam cum sanguine fundo.

tum uos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum

exercete odiis, cinerique haec mittite nostro

munera. nullus amor populis nec foedera sunto.

exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor 625

qui face Dardanios ferroque sequare colonos,

nunc, olim, quocumque dabunt se tempore uires.

litora litoribus contraria, fluctibus undas

imprecor, arma armis: pugnent ipsique nepotesque.'

Haec ait, et partis animum uersabat in omnis, 630

inuisam quaerens quam primum abrumpere lucem.

tum breuiter Barcen nutricem adfata Sychaei,

namque suam patria antiqua cinis ater habebat:

'Annam, cara mihi nutrix, huc siste sororem:

dic corpus properet fluuiali spargere lympha, 635

et pecudes secum et monstrata piacula ducat.

sic ueniat, tuque ipsa pia tege tempora uitta.

sacra Ioui Stygio, quae rite incepta paraui,

perficere est animus finemque imponere curis

Dardaniique rogum capitis permittere flammae.' 640

sic ait. illa gradum studio celebrabat anili.

at trepida et coeptis immanibus effera Dido

sanguineam uoluens aciem, maculisque trementis

interfusa genas et pallida morte futura,

interiora domus inrumpit limina et altos 645

conscendit furibunda rogos ensemque recludit

Dardanium, non hos quaesitum munus in usus.

hic, postquam Iliacas uestis notumque cubile

conspexit, paulum lacrimis et mente morata

incubuitque toro dixitque nouissima uerba: 650

'dulces exuuiae, dum fata deusque sinebat,

accipite hanc animam meque his exsoluite curis.

uixi et quem dederat cursum Fortuna peregi,

et nunc magna mei sub terras ibit imago.

urbem praeclaram statui, mea moenia uidi, 655

ulta uirum poenas inimico a fratre recepi,

felix, heu nimium felix, si litora tantum

numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae.'

dixit, et os impressa toro 'moriemur inultae,

sed moriamur
' ait. 'sic, sic iuuat ire sub umbras. 660

hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto

Dardanus, et nostrae secum ferat omina mortis.'

dixerat, atque illam media inter talia ferro

conlapsam aspiciunt comites, ensemque cruore

spumantem sparsasque manus. it clamor ad alta 665

atria: concussam bacchatur Fama per urbem.

lamentis gemituque et femineo ululatu

tecta fremunt, resonat magnis plangoribus aether,

non aliter quam si immissis ruat hostibus omnis

Karthago aut antiqua Tyros, flammaeque furentes 670

culmina perque hominum uoluantur perque deorum.

audiit exanimis trepidoque exterrita cursu

unguibus ora soror foedans et pectora pugnis

per medios ruit, ac morientem nomine clamat:

'hoc illud, germana, fuit? me fraude petebas? 675

hoc rogus iste mihi, hoc ignes araeque parabant?

quid primum deserta querar? comitemne sororem

spreuisti moriens? eadem me ad fata uocasses,

idem ambas ferro dolor atque eadem hora tulisset.

his etiam struxi manibus patriosque uocaui 680

uoce deos, sic te ut posita, crudelis, abessem?

exstinxti te meque, soror, populumque patresque

Sidonios urbemque tuam. date, uulnera lymphis

abluam et, extremus si quis super halitus errat,

ore legam.' sic fata gradus euaserat altos, 685

semianimemque sinu germanam amplexa fouebat

cum gemitu atque atros siccabat ueste cruores.

illa grauis oculos conata attollere rursus

deficit; infixum stridit sub pectore uulnus.

ter sese attollens cubitoque adnixa leuauit, 690

ter reuoluta toro est oculisque errantibus alto

quaesiuit caelo lucem ingemuitque reperta.

Tum Iuno omnipotens longum miserata dolorem

difficilisque obitus Irim demisit Olympo

quae luctantem animam nexosque resolueret artus. 695

nam quia nec fato merita nec morte peribat,

sed misera ante diem subitoque accensa furore,

nondum illi flauum Proserpina uertice crinem

abstulerat Stygioque caput damnauerat Orco.

ergo Iris croceis per caelum roscida pennis 700

mille trahens uarios aduerso sole colores

deuolat et supra caput astitit. 'hunc ego Diti

sacrum iussa fero teque isto corpore soluo
':

sic ait et dextra crinem secat, omnis et una

dilapsus calor atque in uentos uita recessit.
polyglot bible| polyglot bible
Home > Library > The Classics > Virgil > The Aeneid Of Virgil > Book Iv