Home > Library > The Classics > John William Mackail > The Eclogues Of Virgil > Next. Eclogue Ix. Moeris

Next. Eclogue Ix. Moeris

IX
Lycidas, Moeris

L. Quo te, Moeri, pedes ? an, quo via ducit, in urbem ?

M. O
Lycida, vivi pervenimus, advena nostri

- quod numquam veriti sumus - ut possessor agelli

diceret: 'haec mea sunt; veteres migrate coloni.'

nunc victi, tristes, quoniam fors omnia versat,

hos illi - quod nec bene vertat - mittimus haedos.

L. Certe equidem audieram, qua se subducere colles

incipiunt mollique iugum demittere clivo

usque ad aquam et veteres, iam fracta cacumina, fagos,

omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.

M. Audieras et fama fuit; sed carmina tantum

nostra valent, Lycida, tela inter Martia quantum

Chaonias dicunt aquila veniente columbas.

quod nisi me quacumque novas incidere lites

ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix,

nec tuus hic Moeris nec viveret ipse Menalcas.

L. Heu, cadit in quemquam tantum scelus ? heu, tua nobis

paene simul tecum solacia rapta, Menalca !

quis caneret Nymphas ? quis humum florentibus herbis

spargeret aut viridi fontes induceret umbra ?

vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper,

cum te ad delicias ferres Amaryllida nostras ?

'Tityre, dum redeo - brevis est via - pasce capellas

et potum pastas age, Tityre, et inter agendum

occursare capro - cornu ferit ille - caveto.'

M. Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat:

'Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis,

Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae,

cantantes sublime ferent ad sidera cycni.'

L. Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos,

sic cytiso pastae distendant ubera vaccae;

incipe, si quid habes. et me fecere poetam

Pierides, sunt et mihi carmina, me quoque dicunt

vatem pastores, sed non ego credulus illis.

nam neque adhuc Vario videor nec dicere Cinna

digna sed argutos inter strepere anser olores.

M. Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto,

si valeam meminisse; neque est ignobile carmen.

'huc ades, o Galatea; quis est nam ludus in undis ?

hic ver purpureum, varios hic flumina circum

fundit humus flores, hic candida populus antro

imminet et lentae texunt umbracula vites.

huc ades; insani feriant sine litora fluctus.'

quid quae te pura solum sub nocte canentem

audieram ? numeros memini, si verba tenerem.

L.
'Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus ?

ecce Dionaei processit Caesaris astrum,

astrum quo segetes gauderent frugibus et quo

duceret apricis in collibus uva colorem.

insere, Daphni, piros; carpent tua poma nepotes.'

M. Omnia fert aetas, animum quoque. saepe ego longos

cantando puerum memini me condere soles.

nunc oblita mihi tot carmina, vox quoque Moerin

iam fugit ipsa; lupi Moerin videre priores.

sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas.

L. Causando nostros in longum ducis amores.

et nunc omne tibi stratum silet aequor et omnes,

aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae.

hinc adeo media est nobis via; namque sepulcrum

incipit apparere Bianoris. hic, ubi densas

agricolae stringunt frondis, hic, Moeri, canamus;

hic haedos depone, tamen veniemus in urbem.

aut si nox pluviam ne colligat ante veremur,

cantantes licet usque - minus via laedet - eamus;

cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.

M. Desine plura, puer, et quod nunc instat agamus.

carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus.
why two pillars phallic solomon| which idea had a major influence on the authors of the article
Home > Library > The Classics > John William Mackail > The Eclogues Of Virgil > Next. Eclogue Ix. Moeris