Home > Library > The Classics > John William Mackail > The Georgics Of Virgil > Second Book

Second Book

Georgics Ii


Hactenus arvorum cultus et sidera caeli,

nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum

virgulta et prolem tarde crescentis olivae.

Huc, pater o Lenaee -- tuis hic omnia plena

5 muneribus, tibi pampineo gravidus autumno

floret ager, spumat plenis vindemia labris --

huc, pater o Lenaee, veni nudataque musto

tingue novo mecum direptis crura cothurnis.

Principio arboribus varia est natura creandis.

10 namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae

sponte sua veniunt camposque et flumina late

curva tenent, ut molle siler lentaeque genestae,

populus et glauca canentia fronde salicta;

pars autem posito surgunt de semine, ut altae

15 castaneae nemorumque Iovi quae maxima frondet

aesculus atque habitae Grais oracula quercus.

Pullulat ab radice aliis densissima silva,

ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus

parva sub ingenti matris se subicit umbra.

20 Hos natura modos primum dedit, his genus omne

silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum.

Sunt aliae, quas ipse via sibi repperit usus.

Hic plantas tenero abscindens de corpore matrum

deposuit sulcis, hic stirpes obruit arvo

25 quadrifidasque sudes et acuto robore vallos;

silvarumque aliae pressos propaginis arcus

exspectant et viva sua plantaria terra;

nil radicis egent aliae summumque putator

haud dubitat terrae referens mandare cacumen.

30 Quin et caudicibus sectis -- mirabile dictu --

truditur e sicco radix oleagina ligno.

Et saepe alterius ramos inpune videmus

vertere in alterius mutatamque insita mala

ferre pirum et prunis lapidosa rubescere corna.

35 Quare agite o proprios generatim discite cultus,

agricolae, fructusque feros mollite colendo,

neu segnes iaceant terrae. Iuvat Ismara Baccho

conserere atque olea magnum vestire Taburnum.

Tuque ades inceptumque una decurre laborem,

40 O decus, o famae merito pars maxima nostrae,

Maecenas, pelagoque volans da vela patenti;

non ego cuncta meis amplecti versibus opto,

non, mihi si linguae centum sint oraque centum,

ferrea vox; ades et primi lege litoris oram.

45 In manibus terrae; non hic te carmine ficto

atque per ambages et longa exorsa tenebo.

Sponte sua quae se tollunt in luminis oras,

infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt;

quippe solo natura subest. Tamen haec quoque, si quis

50 inserat aut scrobibus mandet mutata subactis,

exuerint silvestrem animum cultuque frequenti

in quascumque voles artis haud tarda sequentur.

Nec non et sterilis, quae stirpibus exit ab imis,

hoc faciat, vacuos si sit digesta per agros;

55 nunc altae frondes et rami matris opacant

crescentique adimunt fetus uruntque ferentem.

Iam quae seminibus iactis se sustulit arbos

tarda venit seris factura nepotibus umbram,

pomaque degenerant sucos oblita priores

60 et turpis avibus praedam fert uva racemos.

Scilicet omnibus est labor inpendendus et omnes

cogendae in sulcum ac multa mercede domandae.

Sed truncis oleae melius, propagine vites

respondent, solido Paphiae de robore myrtus;

65 plantis et durae coryli nascuntur et ingens

fraxinus Herculeaeque arbos umbrosa coronae

Chaoniique patris glandes, etiam ardua palma

nascitur et casus abies visura marinos.

Inseritur vero et fetu nucis arbutus horrida,

70 et steriles platani malos gessere valentis;

castaneae fagus, ornusque incanuit albo

flore piri glandemque sues fregere sub ulmis.

Nec modus inserere atque oculos inponere simplex.

Nam qua se medio trudunt de cortice gemmae

75 et tenuis rumpunt tunicas, angustus in ipso

fit nodo sinus: huc aliena ex arbore germen

includunt udoque docent inolescere libro.

Aut rursum enodes trunci resecantur et alte

finditur in solidum cuneis via, deinde feraces

80 plantae inmittuntur: nec longum tempus, et ingens

exsilit ad caelum ramis felicibus arbos

miraturque novas frondes et non sua poma.

Praeterea genus haud unum nec fortibus ulmis

nec salici lotoque neque Idaeis cyparissis,

85 nec pingues unam in faciem nascuntur olivae,

orchades et radii et amara pausia baca

pomaque et Alcinoi silvae, nec surculus idem

Crustumiis Syriisque piris gravibusque volemis.

Non eadem arboribus pendet vindemia nostris,

90 quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos;

sunt Thasiae vites, sunt et Mareotides albae,

pinguibus hae terris habiles, levioribus illae,

et passo Psithia utilior tenuisque Lageos

temptatura pedes olim vincturaque linguam,

95 purpureae preciaeque, et quo te carmine dicam,

Rhaetica? Nec cellis ideo contende Falernis.

Sunt et Amineae vites, firmissima vina,

Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus;

Argitisque minor, cui non certaverit ulla

100 aut tantum fluere aut totidem durare per annos.

Non ego te, Dis et mensis accepta secundis,

transierim, Rhodia, et tumidis, Bumaste, racemis.

Sed neque quam multae species nec nomina quae sint,

est numerus; neque enim numero conprendere refert;

105 quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem

discere quam multae Zephyro turbentur harenae,

aut ubi navigiis violentior incidit Eurus,

nosse, quot Ionii veniant ad litora fluctus.

Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt.

110 fluminibus salices crassisque paludibus alni

nascuntur, steriles saxosis montibus orni;

litora myrtetis laetissima; denique apertos

Bacchus amat collis, aquilonem et frigora taxi.

Aspice et extremis domitum cultoribus orbem

115 Eoasque domos Arabum pictosque Gelonos:

divisae arboribus patriae. Sola India nigrum

fert ebenum, solis est turea virga Sabaeis.

Quid tibi odorato referam sudantia ligno

balsamaque et bacas semper frondentis acanthi?

120 Quid nemora Aethiopum molli canentia lana,

velleraque ut foliis depectant tenuia Seres;

aut quos Oceano propior gerit India lucos,

extremi sinus orbis, ubi aera vincere summum

arboris haud ullae iactu potuere sagittae?

125 Et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris.

Media fert tristis sucos tardumque saporem

felicis mali, quo non praesentius ullum,

pocula si quando saevae infecere novercae,

miscueruntque herbas et non innoxia verba,

130 auxilium venit ac membris agit atra venena.

Ipsa ingens arbos faciemque simillima lauro;

et, si non alium late iactaret odorem,

laurus erat; folia haud ullis labentia ventis;

flos ad prima tenax; animas et olentia Medi

135 ora fovent illo et senibus medicantur anhelis.

sed neque Medorum, silvae ditissima, terra,

nec pulcher Ganges atque auro turbidus Hermus

laudibus Italiae certent, non Bactra neque Indi

totaque turiferis Panchaia pinguis harenis.

140 Haec loca non tauri spirantes naribus ignem

invertere satis inmanis dentibus hydri

nec galeis densisque virum seges horruit hastis;

sed gravidae fruges et Bacchi Massicus humor

inplevere; tenent oleae armentaque laeta.

145 Hinc bellator equus campo sese arduus infert;

hinc albi, Clitumne, greges et maxima taurus

victima, saepe tuo perfusi flumine sacro,

Romanos ad templa deum duxere triumphos.

Hic ver adsiduum atque alienis mensibus aestas

150 bis gravidae pecudes, bis pomis utilis arbos.

At rabidae tigres absunt et saeva leonum

semina nec miseros fallunt aconita legentis

nec rapit inmensos orbis per humum neque tanto

squameus in spiram tractu se colligit anguis.

155 Adde tot egregias urbes operumque laborem,

tot congesta manu praeruptis oppida saxis

fluminaque antiquos subter labentia muros.

An mare, quod supra, memorem, quodque adluit infra

anne lacus tantos? Te, Lari maxume, teque,

160 fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino

an memorem portus Lucrinoque addita claustra

atque indignatum magnis stridoribus aequor

Iulia qua ponto longe sonat unda refuso

Tyrrhenusque fretis inmittitur aestus Avernis?

165 Haec eadem argenti rivos aerisque metalla

ostendit venis atque auro plurima fluxit.

Haec genus acre virum, Marsos pubemque Sabellam

adsuetumque malo Ligurem Volscosque verutos

extulit, haec Decios, Marios, magnosque Camillos,

170 Scipiadas duros bello et te, maxume Caesar,

qui nunc extremis Asiae iam victor in oris

inbellem avertis Romanis arcibus Indum.

Salve, magna parens frugum, Saturnia tellus,

magna virum; tibi res antiquae laudis et artem

175 ingredior, sanctos ausus recludere fontis,

Ascraeumque cano Romana per oppida carmen.

Nunc locus arvorum ingeniis: quae robora cuique,

quis color et quae sit rebus natura ferendis.

Difficiles primum terrae collesque maligni,

180 tenuis ubi argilla et dumosis calculus arvis,

Palladia gaudent silva vivacis olivae.

Indicio est tractu surgens oleaster eodem

plurimus et strati bacis silvestribus agri.

At quae pinguis humus dulcique uligine laeta,

185 quique frequens herbis et fertilis ubere campus --

qualem saepe cava montis convalle solemus

despicere; huc summis liquuntur rupibus amnes

felicemque trahunt limum -- quique editus austro

et filicem curvis invisam pascit aratris:

190 hic tibi praevalidas olim multoque fluentis

sufficiet Baccho vitis, hic fertilis uvae,

hic laticis, qualem pateris libamus et auro,

inflavit cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras,

lancibus et pandis fumantia reddimus exta.

195 Sin armenta magis studium vitulosque tueri

aut ovium fetum aut urentis culta capellas,

saltus et saturi petito longinqua Tarenti

et qualem infelix amisit Mantua campum,

pascentem niveos herboso flumine cycnos;

200 non liquidi gregibus fontes, non gramina deerunt;

et, quantum longis carpent armenta diebus,

exigua tantum gelidus ros nocte reponet.

Nigra fere et presso pinguis sub vomere terra

et cui putre solum, -- namque hoc imitamur arando --

205
optima frumentis; non ullo ex aequore cernes

plura domum tardis decedere plaustra iuvencis;

aut unde iratus silvam devexit arator

et nemora evertit multos ignava per annos

antiquasque domos avium cum stirpibus imis

210 eruit; illae altum nidis petiere relictis,

at rudis enituit inpulso vomere campus.

Nam ieiuna quidem clivosi glarea ruris

vix humilis apibus casias roremque ministrat;

et tophus scaber et nigris exesa chelydris

215 creta negant alios aeque serpentibus agros

dulcem ferre cibum et curvas praebere latebras.

Quae tenuem exhalat nebulam fumosque volucris

et bibit humorem et, cum volt, ex se ipsa remittit

quaeque suo semper viridi se gramine vestit

220 nec scabie et salsa laedit robigine ferrum:

illa tibi laetis intexet vitibus ulmos,

illa ferax oleo est, illam experiere colendo

et facilem pecori et patientem vomeris unci.

Talem dives arat Capua et vicina Vesevo

225 ora iugo et vacuis Clanius non aequus Acerris.

Nunc, quo quamque modo possis cognoscere, dicam.

Rara sit an supra morem si densa requires --

altera frumentis quoniam favet, altera Baccho,

densa magis Cereri, rarissima quaeque Lyaeo --

230
ante locum capies oculis alteque iubebis

in solido puteum demitti omnemque repones

rursus humum et pedibus summas aequabis harenas.

Si deerunt, rarum pecorique et vitibus almis

aptius uber erit; sin in sua posse negabunt

235 ire loca et scrobibus superabit terra repletis,

spissus ager; glaebas cunctantis crassaque terga

exspecta et validis terram proscinde iuvencis.

Salsa autem tellus et quae perhibetur amara,

frugibus infelix -- ea nec mansuescit arando

240 nec Baccho genus aut pomis sua nomina servat --

tale dabit specimen: tu spisso vimine qualos

colaque prelorum fumosis deripe tectis;

huc ager ille malus dulcesque a fontibus undae

ad plenum calcentur; aqua eluctabitur omnis

245 scilicet, et grandes ibunt per vimina guttae;

at sapor indicium faciet manifestus et ora

tristia temptantum sensu torquebit amaro.

Pinguis item quae sit tellus, hoc denique pacto

discimus: haud umquam manibus iactata fatiscit,

250 sed picis in morem ad digitos lentescit habendo.

Humida maiores herbas alit, ipsaque iusto

laetior. Ah nimium ne sit mihi fertilis illa

nec se praevalidam primis ostendat aristis!

Quae gravis est, ipso tacitam se pondere prodit,

255 quaeque levis. Promptum est oculis praediscere nigram,

et quis cui color. At sceleratum exquirere frigus

difficile est: piceae tantum taxique nocentes

interdum aut hederae pandunt vestigia nigrae

his animadversis terram multo ante memento

260 excoquere et magnos scrobibus concidere montis,

ante supinatas aquiloni ostendere glaebas,

quam laetum infodias vitis genus. Optima putri

arva solo: id venti curant gelidaeque pruinae

et labefacta movens robustus iugera fossor.

265 Ac si quos haud ulla viros vigilantia fugit,

ante locum similem exquirunt, ubi prima paretur

arboribus seges et quo mox digesta feratur,

mutatam ignorent subito ne semina matrem.

Quin etiam caeli regionem in cortice signant,

270 ut, quo quaeque modo steterit, qua parte calores

Austrinos tulerit, quae terga obverterit axi,

restituant: adeo in teneris consuescere multum est.

Collibus an plano melius sit ponere vitem,

quaere prius. Si pinguis agros metabere campi,

275 densa sere; in denso non segnior ubere Bacchus;

sin tumulis adclive solum collisque supinos,

indulge ordinibus, nec setius omnis in unguem

arboribus positis secto via limite quadret.

Ut saepe ingenti bello cum longa cohortis

280 explicuit legio et campo stetit agmen aperto,

directaeque acies, ac late fluctuat omnis

aere renidenti tellus, necdum horrida miscent

proelia, sed dubius mediis Mars errat in armis:

omnia sint paribus numeris dimensa viarum;

285 non animum modo uti pascat prospectus inanem,

sed quia non aliter viris dabit omnibus aequas

terra neque in vacuum poterunt se extendere rami.

Forsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras.

ausim vel tenui vitem committere sulco.

290 Altior ac penitus terrae defigitur arbos,

aesculus in primis, quae quantum vertice ad auras

aetherias, tantum radice in Tartara tendit.

Ergo non hiemes illam, non flabra neque imbres

convellunt; inmota manet, multosque nepotes,

295 multa virum volvens durando saecula vincit.

Tum fortis late ramos et bracchia pandens

huc illuc, media ipsa ingentem sustinet umbram.

Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem,

Neve inter vitis corylum sere, neve flagella

300 summa pete aut summa defringe ex arbore plantas

tantus amor terrae -- neu ferro laede retunso

semina, neve oleae silvestris insere truncos:

nam saepe incautis pastoribus excidit ignis,

qui furtim pingui primum sub cortice tectus

305 robora conprendit frondesque elapsus in altas

ingentem caelo sonitum dedit; inde secutus

per ramos victor perque alta cacumina regnat

et totum involvit flammis nemus et ruit atram

ad caelum picea crassus caligine nubem,

310 praesertim si tempestas a vertice silvis

incubuit glomeratque ferens incendia ventus.

Hoc ubi, non a stirpe valent caesaeque reverti

possunt atque ima similes revirescere terra;

infelix superat foliis oleaster amaris.

315 Nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auctor

tellurem Borea rigidam spirante movere.

Rura gelu tum claudit hiems nec semine iacto

concretam patitur radicem adfigere terrae.

Optima vinetis satio, cum vere rubenti

320 candida venit avis longis invisa colubris,

prima vel autumni sub frigora, cum rapidus Sol

nondum hiemem contingit equis, iam praeterit aestas.

Ver adeo frondi nemorum, ver utile silvis;

vere tument terrae et genitalia semina poscunt.

325 Tum pater omnipotens fecundis imbribus Aether

coniugis in gremium laetae descendit et omnis

magnus alit magno commixtus corpore fetus.

Avia tum resonant avibus virgulta canoris

et Venerem certis repetunt armenta diebus;

330 parturit almus ager Zephyrique tepentibus auris

laxant arva sinus; superat tener omnibus humor;

inque novos soles audent se germina tuto

credere, nec metuit surgentis pampinus austros

aut actum caelo magnis aquilonibus imbrem,

335 sed trudit gemmas et frondes explicat omnis.

Non alios prima crescentis origine mundi

inluxisse dies aliumve habuisse tenorem

crediderim: ver illud erat, ver magnus agebat

orbis et hibernis parcebant flatibus Euri,

340 cum primae lucem pecudes hausere virumque

terrea progenies duris caput extulit arvis,

inmissaeque ferae silvis et sidera caelo.

Nec res hunc tenerae possent perferre laborem,

si non tanta quies iret frigusque caloremque

345 inter, et exciperet caeli indulgentia terras.

Quod superest, quaecumque premes virgulta per agros,

sparge fimo pingui et multa memor occule terra,

aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas;

inter enim labentur aquae tenuisque subibit

350 halitus atque animos tollent sata; iamque reperti,

qui saxo super atque ingentis pondere testae

urgerent; hoc effusos munimen ad imbris,

hoc, ubi hiulca siti findit canis aestifer arva.

Seminibus positis superest diducere terram

355 saepius ad capita et duros iactare bidentis,

aut presso exercere solum sub vomere et ipsa

flectere luctantis inter vineta iuvencos;

tum levis calamos et rasae hastilia virgae

fraxineasque aptare sudes furcasque valentis,

360 viribus eniti quarum et contemnere ventos

adsuescant summasque sequi tabulata per ulmos.

Ac dum prima novis adolescit frondibus aetas,

parcendum teneris, et dum se laetus ad auras

palmes agit laxis per purum inmissus habenis,

365 ipsa acie nondum falcis temptanda, sed uncis

carpendae manibus frondes interque legendae.

Inde ubi iam validis amplexae stirpibus ulmos

exierint, tum stringe comas, tum bracchia tonde --

ante reformidant ferrum -- tum denique dura

370 exerce imperia et ramos conpesce fluentis.

Texendae saepes etiam et pecus omne tenendum,

praecipue dum frons tenera inprudensque laborum;

cui super indignas hiemes solemque potentem

silvestres uri adsidue capreaeque sequaces

375 inludunt, pascuntur oves avidaeque iuvencae.

Frigora nec tantum cana concreta pruina

aut gravis incumbens scopulis arentibus aestas,

quantum illi nocuere greges durique venenum

dentis et admorso signata in stirpe cicatrix.

380 Non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris

caeditur et veteres ineunt proscaenia ludi

praemiaque ingeniis pagos et compita circum

thesidae posuere atque inter pocula laeti

mollibus in pratis unctos saluere per utres.

385 Nec non Ausonii, Troia gens missa, coloni

versibus incomptis ludunt risuque soluto

oraque corticibus sumunt horrenda cavatis

et te, Bacche, vocant per carmina laeta tibique

oscilla ex alta suspendunt mollia pinu.

390 Hinc omnis largo pubescit vinea fetu,

conplentur vallesque cavae saltusque profundi,

et quocumque deus circum caput egit honestum.

Ergo rite suum Baccho dicemus honorem

carminibus patriis lancesque et liba feremus

395 et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram

pinguiaque in veribus torrebimus exta colurnis.

Est etiam ille labor curandis vitibus alter,

cui numquam exhausti satis est: namque omne quot annis

terque quaterque solum scindendum glebaque versis

400 aeternum frangenda bidentibus, omne levandum

fronde nemus. Redit agricolis labor actus in orbem

atque in se sua per vestigia volvitur annus.

Ac iam olim, seras posuit cum vinea frondes,

frigidus et silvis aquilo decussit honorem,

405 iam tum acer curas venientem extendit in annum

rusticus et curvo Saturni dente relictam

persequitur vitem attondens fingitque putando.

Primus humum fodito, primus devecta cremato

sarmenta et vallos primus sub tecta referto;

410 postremus metito. Bis vitibus ingruit umbra,

bis segetem densis obducunt sentibus herbae;

durus uterque labor: laudato ingentia rura,

exiguum colito. Nec non etiam aspera rusci

vimina per silvam et ripis fluvialis arundo

415 caeditur, incultique exercet cura salicti.

Iam vinctae vites, iam falcem arbusta reponunt,

iam canit effectos extremus vinitor antes:

sollicitanda tamen tellus pulvisque movendus

et iam maturis metuendus Iuppiter uvis.

420 Contra non ulla est oleis cultura; neque illae

procurvam exspectant falcem rastrosque tenacis,

cum semel haeserunt arvis aurasque tulerunt;

ipsa satis tellus, cum dente recluditur unco,

sufficit humorem et gravidas, cum vomere, fruges.

425 Hoc pinguem et placitam Paci nutritor olivam.

Poma quoque, ut primum truncos sensere valentis

et viris habuere suas, ad sidera raptim

vi propria nituntur opisque haud indiga nostrae.

Nec minus interea fetu nemus omne gravescit

430 sanguineisque inculta rubent aviaria bacis.

Tondentur cytisi, taedas silva alta ministrat,

pascunturque ignes nocturni et lumina fundunt.

Et dubitant homines serere atque inpendere curam

quid maiora sequar? -- salices humilesque genestae

435 aut illae pecori frondem aut pastoribus umbram

Sufficiunt saepemque satis et pabula melli --

et iuvat undantem buxo spectare Cytorum

naryciaeque picis lucos, iuvat arva videre

non rastris, hominum non ulli obnoxia curae.

440 Ipsae Caucasio steriles in vertice silvae,

quas animosi Euri adsidue franguntque feruntque,

dant alios aliae fetus, dant utile lignum

navigiis pinus, domibus cedrumque cupressosque.

Hinc radios trivere rotis, hinc tympana plaustris

445 agricolae et pandas ratibus posuere carinas,

viminibus salices fecundae, frondibus ulmi,

at myrtus validis hastilibus et bona bello

cornus, Ituraeos taxi torquentur in arcus.

Nec tiliae leves aut torno rasile buxum

450 non formam accipiunt ferroque cavantur acuto.

Nec non et torrentem undam levis innatat alnus,

missa Pado; nec non et apes examina condunt

corticibusque cavis vitiosaeque ilicis alvo.

Quid memorandum aeque Baccheia dona tulerunt

455 Bacchus et ad culpam causas dedit; ille furentis

centauros leto domuit, Rhoetumque Pholumque

et magno Hylaeum Lapithis cratere minantem.

O fortunatos nimium, sua si bona norint,

agricolas! quibus ipsa procul discordibus armis

460 fundit humo facilem victum iustissima tellus.

Si non ingentem foribus domus alta superbis

mane salutantum totis vomit aedibus undam,

nec varios inhiant pulchra testudine postis

inlusasque auro vestes Ephyreiaque aera,

465 alba neque Assyrio fucatur lana veneno

nec casia liquidi corrumpitur usus olivi:

at secura quies et nescia fallere vita,

dives opum variarum, at latis otia fundis --

speluncae vivique lacus et frigida Tempe

470 mugitusque boum mollesque sub arbore somni --

non absunt; illic saltus ac lustra ferarum

et patiens operum exiguoque adsueta iuventus,

sacra deum sanctique patres; extrema per illos

iustitia excedens terris vestigia fecit.

475 Me vero primum dulces ante omnia Musae,

quarum sacra fero ingenti percussus amore,

accipiant caelique vias et sidera monstrent,

defectus solis varios lunaeque labores;

unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant

480 obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant,

quid tantum Oceano properent se tinguere soles

hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.

Sin, has ne possim naturae accedere partis,

frigidus obstiterit circum praecordia sanguis:

485 rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes,

flumina amem silvasque inglorius. O ubi campi

Spercheosque et virginibus bacchata Lacaenis

Taygeta! O, qui me gelidis convallibus Haemi

sistat et ingenti ramorum protegat umbra!

490 Felix, qui potuit rerum cognoscere causas,

atque metus omnis et inexorabile fatum

subiecit pedibus strepitumque Acherontis avari.

Fortunatus et ille, deos qui novit agrestis,

panaque Silvanumque senem Nymphasque sorores:

495 illum non populi fasces, non purpura regum

flexit et infidos agitans discordia fratres

aut coniurato descendens Dacus ab Histro,

non res Romanae perituraque regna; neque ille

aut doluit miserans inopem aut invidit habenti

500 quos rami fructus, quos ipsa volentia rura

sponte tulere sua, carpsit; nec ferrea iura

insanumque forum aut populi tabularia vidit.

sollicitant alii remis freta caeca ruuntque

in ferrum, penetrant aulas et limina regum;

505 hic petit excidiis urbem miserosque Penatis,

ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro;

condit opes alius defossoque incubat auro;

hic stupet attonitus rostris; hunc plausus hiantem

per cuneos -- geminatus enim plebisque patrumque --

510
corripuit; gaudent perfusi sanguine fratrum,

exsilioque domos et dulcia limina mutant

atque alio patriam quaerunt sub sole iacentem.

Agricola incurvo terram dimovit aratro:

hinc anni labor, hinc patriam parvosque nepotes

515 sustinet, hinc armenta boum meritosque iuvencos.

Nec requies, quin aut pomis exuberet annus

aut fetu pecorum aut cerealis mergite culmi,

proventuque oneret sulcos atque horrea vincat.

Venit hiems: teritur Sicyonia baca trapetis,

520 glande sues laeti redeunt, dant arbuta silvae;

et varios ponit fetus autumnus et alte

mitis in apricis coquitur vindemia saxis.

Interea dulces pendent circum oscula nati,

casta pudicitiam servat domus, ubera vaccae

525 lactea demittunt pinguesque in gramine laeto

inter se adversis luctantur cornibus haedi.

Ipse dies agitat festos fususque per herbam,

ignis ubi in medio et socii cratera coronant,

te libans, Lenaee, vocat pecorisque magistris

530 velocis iaculi certamina ponit in ulmo,

corporaque agresti nudant praedura palaestrae.

Hanc olim veteres vitam coluere Sabini,

hanc Remus et frater, sic fortis Etruria crevit

scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma,

535 septemque una sibi muro circumdedit arces.

Ante etiam sceptrum Dictaei regis et ante

inpia quam caesis gens est epulata iuvencis,

aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat;

necdum etiam audierant inflari classica, necdum

540 inpositos duris crepitare incudibus enses.

Sed nos inmensum spatiis confecimus aequor,

et iam tempus equum fumantia solvere colla.
poetry of henry viii| poetry section
Home > Library > The Classics > John William Mackail > The Georgics Of Virgil > Second Book